piątek, 17 listopada 2017

De propinatione apud varias gentes

Propinationes certe a symposio Graecorum oriuntur. Verisimiliter antiqui bibendo dicere solebant aliquid longius quam Propino tibi! aut Pro sit tibi!; longissimam, ni fallor, propinationem a scriptoribus notatam esse Plautianum (e „Sticho”) Propino tibi salutem plenis faucibus.
E Pro sit (tibi)! certe Germanorum Prost! Suebi tamen pro verbis ructum tantum ore edunt, eodem tempore elegantissime se invicem scyphis collidendo. Kalmuki autem (gens Volgiana, quae, ut sola Europae, Buddham colit) cum maxime iam sunt madefacti, pocula tollentes clamant Uuuu! – nam plura dicere difficile iis esset. Russi, maxime pragmatici, dicunt simili occasione “Primum bibamus, deinde salutabimus!” (Davai vypiom a potom skazhem!) Hispani quasi vinum qumodo per corupus moveat iubentes, propinant “Sursum, deorsum, in latus, deinde intus!” (Arriva, abajo, al centre y pa dentro), Vietnamenses autem celerrime numerant “Unum, duo, tres!” (Mop, hai, ba!) – omnia haec ut quam citissime potionem labiis hauriamus (certe, a praeceptis symposiarchae longissime hic abivimus).
Sunt hodiernae propinationes saepe sexismo pleni. Ut Polonorum “Sit vodka frigida, at mulier fervens!” (Żeby wódka była zimna, a kobiety gorące!) aut “In salutem equorum pulcherrimorum necnon mulierum citissimarum!”, (Zdrowie pięknych koni i rączych kobiet!). Serbi bibunt “pro maritis nostrarum mulierum (sc. amatricum)” (Zivjeli muzevi nasih zena!).
De ipso autem collisione (marginibus) scyphorum – onomatopoeicum cin cin! Italorum – cum iam loquamur, oportet addere quasi-sapientem huius moris explicationem: sit quasi ratio... se protegendi contra venenum! Nam vinum meum meique compotatoris eo modo misceatur. Sed haec nugae sunt – iam potius adest hic vestigium antiquae libationis pro diis aut mortuis (Zingari usque hodie in coemeteriis pro salute mortuorum bibunt). In matrimoniis autem propinamus novo nupto neosponsaeque “Ad vestras arcas funebres! Utinam ligna eorum in silvis per centum porro annos crescant!”
Credimus temeta nos contra lapsum temporis protegere – Angli propinantes dicunt “Bibamus, antequam foeteamus!” (Let’s drink before we stink). Neque bibendo nimis cogitare de rebus hominibusque praeteritis docet Caledonica canticula salutaris Auld lang syne. Hiberni bibendo propinant “Ut diabolus discat te mortuum esse dimidiam horam postquam portam coeli intraveris!”.

Mihi tamen maxime placet propinatio US-Americanorum aeriplanigarum temporis alterius belli mundani. Qui ultima in cena vice propinare poculis aqua plenis solebant pro collegis in captivitate Germanorum degentibus. Hi enim temeto gaudere nequiverunt. 

wtorek, 14 listopada 2017

Omnibus in rebus periti

Olim oliorum omnia suo loco quam diutissime manserunt: bonus pistor usque mortem disciplinam pistoriam exercebat, at post mortem saepe filius eius aut nepos rem patris avique pergebant. Aliquem memini dicentem si ante 50 abhinc annos Londinii popinam adire solebas, verisimiliter eam in eodem loco et nunc invenies. "Bibitur, estur [ibi] quasi in popina", neque exspectes caponem alias res, ut perspicilla aut pectinem, tibi praeter cibum cerevisiamque ad emendum praebiturum.
At non porro iam ita ubique res sese habent. Quod animadverti modo post multos annos tabernam caffeariam catenae Tchibo denuo in hyperagora visitando. Quos memini fabam Arabicam necnon machinas ad caffeam-potionem exprimendam vendere, nunc vendunt omnia: vestimenta (sat bona quidem), instrumenta electronica etc.
Fortasse nihil mali in hac re. Aliter quam faber - qui saepissime unius tantum rei est peritus, negotiator [Anglice businesman] in una re bonus, bonus fieri debet et in aliis. Aliter non est negotiator.
A., amica mea, cui est munus vice-rectricis in quadam negotiatione pharmaceutica, dixit se sibi suisque invenisse nuper optimum - ut patet - mercatorem medicamentorum. Rogavi utrum homo aliquid peritiae umquam habuisset in re pharmaceutica.
- Minime - respondit A. - Computatra vendere solebat. Sed hoc minime nocet. Sentio eum "artem vendendi quaelibet" optime scire. Sicut, pace tua, Iudaei.
Tempus fabrorum ad finem pervenit.  

środa, 8 listopada 2017

Error tabulationum

A., amicae meae, marito munus est apud negotiationem quandam frumentariam Saudo-Americanam, cui aedes officii principalis adsunt Dubai, in urbe capitali Confoederationis Phylarchatum Arabicarum. Habitaculum marito A. est in deversorio luxurioso caeliscalpio nomine Turris Mancuniana (Manchester Tower, supra photographemate monstrata), in 25. (si bene memini) tabulatione. Ibi ipsa A. habitare una cum marito solet cum eum visitat (nam normaliter Varsoviae degit - sunt quasi par matrimoniale geographice remotum, quod et bonos et malos effectus habere potest). In 30. autem (ni fallor) tabulatione piscina Turri Mancunianae adest, ubi amica mea natare cotidie tempore diurno solet, marito tunc negotia frumentaria agente. Animadvertit mulier his horis circummeridianis neminem fere et piscinae et ipso deversorio adesse, nam semper inter tabulationes 25. et 30. sola anabathro vehitur. Uno die decrevit ergo se semi-nuda - corpore manutergio tantum operto - anabathrum et piscinam petere, sperans neminem eam ita itinerantem animadverturum. Quod fere ei contigit, nam piscinam petendo neminem in anabathro convenit, nemo quoque piscinae aderat, neque aliquis homo alius in anabathro, cum habitaculum reposcebat. Sed, ob errorem digiti, pressit in anabathro non 25., sed 24. (aut 26., ipsa non memint) tabulatum. Quae tabulatio architectonice simillima 25. (et omnibus aliis) est. Putans ita se "domi" adesse, habitaculum semi-nuda intravit, ubi subito contra se conspexit sedentem in archisella phylarchum quendam tunica Arabica (galabia) vestitum, facie omnino obstupefacta. Sed dixit ei A. sapienter "I'm sorry" necnon citissime in anabathrum recucurrit.          

czwartek, 2 listopada 2017

Vice-ministri cauponam colentes

De ministro [mercaturae externalis Poloniae, annorum 1956-1968] Vitoldo (Witold) Trąmpczyński (heus, nomen vix pronuntiabile ipsis Polonis!) narratiuncula fert eum uno die nullum quinque suorum vicariorum in aedibus ministri invenire potuisse. Quasi evanuerunt omnes rectores departamentorum huius ministri maximi in terra momenti! Nemo scit, nemo eos vidit, ne ianitores quidem Cerberus vel Argus! Minister Trąmpczyński furit, per longissimos andrones aedium currit, telephona sescentia facit. At nihil. Deinde, maxime stomachatus, cladem sui sentiens, in cauponam proximae viae it, ubi.... omnes quinque vidit coffea una fruentes!
Ab eo tempore adest aedibus ministri mercaturae externalis in platea Varsoviensi Trium Crucum caupona internalis. Ab eo tempore non licet ullo homini (etiam ministri vicariis, aut praesertim iis!) aedes relinquere sine nota ianitori data.  

środa, 1 listopada 2017

Vesuvius portabilis

Ephemerides veteres legendo inveni morem Varsavianorum ca. annum 1839 fuisse pipas fumatorias nominare... Vesuvii portabiles, vulgo: wezuwiusze kieszonkowe. Utrum iocose id Varsaviani fecerint an serio, e textu non cernitur. Nomen officiale pipae Polonice esse fajka, sine dubio e Pfeife Germanorum factum. Fortasse tamen anno 1839 nondum id nomen in usu publico inter meos concives fuerit atque alii aliis nominibus uti conati sint, inter quorum numero etiam Vesuvii portabiles (ceterum, quam poeticum nomen!, nimis tamen longum).
Latine non aliter facimus, i.e. nomina varia rebus Romanis ignotis dantes. Ut ipsa pipa quam alii fumisugium, alii infumibulum dicunt.

In diem Omnium Sanctorum - M. Zythophilos

Moribus exemplo reliquis uitaque fuistis
 et placuit Domino maxima uestra fides.
Testibus est uobis Sanctorum tradita palma
 uestroque eximius iure tributus honor.
Vos, hodie, Sancti, ueneratur turba fidelis
 uosque memor „Nobis semper adeste!“ rogat.

czwartek, 26 października 2017

Basiliscum iguanam re vera fuisse?

Nunc, denuo respiciamus, quaeso, verba:

monstrum eiusmodi alatum cum galli Indici capite & paleari, cruribus oblongis, cauda serpentina incurvata & sursum reflexa

Nonne iguanae similis descriptio vobis videatur? Praesertim "caput galli Indici"? Annus fuit 1587, nondum centennio post primum iter Christorphori Columbi in Americam (ubi iguanae degunt), tempus vero breve, ut in Varsoviam monstrum portaretur, sed... fieri potuit. Aliquis viator mysteriosus reptile hoc Varsoviam adduxit, liquitque in ruinis domus ad viam Circuli Curvi spectantis. Homines, qui monstrum ibi repperissent, horrore fere letali afflicti sunt. Certe de vi anthropophona oculorum basilisci mythus sive nuga est. Quid autem de pueris miseribus qui inter huius domus parietinas mortui inventi sint? Fieri potest, ut per cuniculos hypogei reptantes pueri ob absentiam oxygenii perierint.
Ecce, explanatio Basilisci Varsoviensis omnino "materialistica". Utrum vera, nescio. Numquam sciemus, quid re vera AD 1587 in via Circuli Curvi factum sit.