środa, 21 września 2016

Secretum longaevitatis

Britanna nomine Grace Jones modo complevit 110um vitae annum. Rogata a diurnariis de secreto tam longius vitae - at satis bene robusteque ante cameras se praebet - respondit: Secretum meum esse cotdianum digitabulum whisky ante somnia sumptum. Maxime autem ei placet mixtura Caledonicarum potionum [si bene intellexi] nomine "Famous Grouse" nota. Ita facit cotidie domina Jones ultimos 60 annos, Nam, cum 50um annum complevit , medicus quisdam dixit ei se debere aliquantulum cotidie intus calefacere. Fortasse de currendo aut aliis corporis exercitationibus medicus cogitabat? Fortasse de Venerem una cum quodam se iuveniore amico trementer colendo? Sed decrevit domina Jones viam per digitabulum nocturnum "Famous Grouse" pergendam. Qua via iam 60 annos graditur sine ullo pedis lapsu. 
Obstupefacti gratulamur!

czwartek, 15 września 2016

Dilemma inter Latinam atque Arabicam

Nomen meum ante mensem dedi scholae (ut dicitur) apertae Universitatis Varsoviensis linguae Arabicae, gradus medii. Certe non calleo Arabice loquendo/legendo tam bene, sed nolui ad gradum initialem ire, ubi ab alif (alpha) omnia discunt; malo pessimus esse inter (aliquantulum) peritos quam primus inter tirones.
Heri mihi telephonavit moderatrix scholae, dicens nondum iis adesse satis discere Arabicam gradu medio cupientium, ut scholam instituant. Res incerta nunc manet, proximis diebus Universitas decernet, utrum docenda sit hoc ineunte anno academico Arabica non-studentibus an non.  
Primum putavi: Bene, plus temporis Latinitati habebo.
Sed postea: At Arabica tam venusta est lingua...!
Ceterum: Autoraedam empturus sum, ergo citius ad scholam et rursus venire potero (diebus Veneris, horis 5:30-7:30 pm; vespere autem unoquoque die matrem curare debeo - de hac re suo tempore narrabo).
Sed: In campo universitario nulla certe sunt loca stativa non occupata.
Sed ex altera parte: Empturus sum minimam autoraedam mundi - notae Smart - ergo semper mihi locum stativum inveniam.
Talia mecum mente volvo, exspectans decretum magistratuum Universitatis, ad utrumque paratus.

środa, 14 września 2016

De fidelitate canum dominorum (2)

Fortasse in summa intermedia fideliores sunt canum quam felum domini dominaeque, sed certe non omnes tam fideles sunt. Ut amicus meus P. (pseudonymo Comes notus), qui cum cane ambulando novam amicam (certe, quoque canis possesstricem) convenit et statim fere veterem uxorem, post 25 annos vitae communis tribusque amborum liberis educatis, reliquit. Ceterum, ut uxor haec hodie dicit, bene id omnibus evenit, nam et ipsa sibi mox multo se iuveniorem amicum R. invenit, qui usque hodie cum ea liberisque una habitat. (Maximi momenti R. mihi nunc est, nam ut rerum automobilium peritus adiuvat me in emendo autoraedam, quod primum in vita mea facio; de qua re mox sine dubio lectoribus narrabo.)
Ego certe quoque, canis herus, animadverti 90% cum cane per prata urbana ambulantium esse mulieres singulares. Quae tamen me oculis cupiditate plenis non intuentur. Praeter unam, satis quidem forma pulchram, sed canis eius ad meam canem acriter latrat et vice versa - communitatis nobis ergo nihil fieri potest. Ceterum... iam uxoratus sum.

wtorek, 13 września 2016

Venustas Petropolitana

Maxime a peregrinatoribus petitam urbem Europae esse Petropolim (St. Petersburg) Russorum, sanctionibus UE et USA contra Russiam spretis. Maxima enim pars philotheorum illuc libenter iter facerent, occasione data. Ita patet ex indagatione opinionum periegetarum, peracta tempore hornotini certaminis World Travel Awards.
Amoenissimum litus maris videtur peregrinatoribus regio Algarve Lusitaniae (Portugaliae); inter insulas vicit Materia (Madeira) archipelagi Insularum Purpurariarum. Optimum autem nautis epibatisque portum esse Olisiponem (Lisboa).
Maxime gratum deverosorium videtur peregrinantibus Constantinopolitanum Ciragan Palace catenae Kempinski, quod ceterum palmam in hac categoria tenet ab anno 2013.
Gratissimam societatem aeriam esse Lufthansa Germanorum. Gratissimam autem agenturam periegeticam - Thomas Cook Londinensis.

poniedziałek, 12 września 2016

Opinio de Russis

„Longum ac grave iugum Tartaricum, quod durabat nonnulla saecula, liquit in indole Russorum stigma irreparabile: animum servilem, humilitatem erga regentes, assensionem etiam crudelissimae sorti”. Josephus (Józef) Piłsudski, dictator Poloniae annis 1926-35
Mea sententia - vixi inter Russos per duos annos - adesse aliquid veritatis his verbis. Sed econtra: Poloni semper novis rebus student, nullum regimen timent, nullumque aestimant. At sine mutua aestimatione populi et regiminis nulla civitas vero crescet.

Lupanaris tristitia

Amicus meus satis pecuniosus, qui nihilominus animo depresso laborat, lupanar primum in vita sua adiit. Ubi pecuniam haud parvam solvit, ut a puella, quam sibi elegerat, in ipsa re Veneria incipienda audiret:
- Volo, domine, a tergo terebrari, ne in somniis facies clientum videam.
Cui rogationi, ut vir urbanissimus, paruit. Sed - dixit mihi postea - tristis lupanar intravi, tristisque abii.
---
Me lupanaria non iuvant, maxime enim in re Veneria  amo trepidationem cordis. Ceterum... uxoratus sum.

niedziela, 11 września 2016

Nuntii Iconoclastae plus minusve praeteritae septimanae

93 annum vitae agens mortua est Greta Friedman, nota photographemate d. 14 Aug. a. 1945 (die victoriae USA super Iapones) in platea  Manhattanensi Times Square facto, cum a milite classiario Georgio Mendonsa ardentissime basiaretur.
Subito inopinateque mense Iulio decrevit, atque graviter – passu 2,6%, exportatio mercium Germanarum, post incrementum 0,3% mense Iunio. Analytici praevidebant mense Iulio incrementum exportationis passu 0,4%.
Antislamica factio Altera Optio Germaniae (AfD) ut 2. maxima vis evadit ex suffragatione in civitate Megalopolis-Praepomerania habita. Plura suffragia  data sunt AfD quam factioni regenti CDU cancellariae Angelae Merkel; potentiores autem omnium socialistae (SPD) evenerunt. Eo gravior est clades dominae Merkel, quia Megalopolis-Praepomerania sua regio patria est.
Mater Theresa Calcutensis (1910-97) canonizata est ut sancta ecclesiae catholicae.
Corruptelae accusata praeses Brasiliae Dilma Rousseff decreto senati munere abdicari coacta est.

Mortuus est 84. annum vitae agens praeclarus histrio comicus US-Americanus Gene Wilder (natus ut Jerome Silberman in familia Iudaeorum ex Russia oriundorum). Notus est imprimis cinematibus dispositoris scaenarum Mel Brooks, ut ex. gr. ut "Iuvenis Frankenstein" aut "Ephippia ardentia".

sobota, 10 września 2016

Speculatoribus esse nomina associationum athleticarum scrutanda

Annos vicenarios tricenariosque praeteriti saeculi patria mea, periculum invasionis et ex Unione Sovietica, et ex Germania timens, struxit sat magnum complexum industriale media in parte civitatis, ne cito hostis, si bellum vero erumperet, ea loca adire posset. Permultae officinae ferrariae et aliae structae ibi sunt, in quibus officialiter res ad usum civilem fabricabantur, re vera autem - arma. Erat hoc quasi "secretum Pulcinellae", sed officialiter saltem multa horum ergasteriorum nihil communis cum productione militari haberent. Speculatores tamen facillime usum militarem fabricationis sentire possent, si tantum cautius nominibus officialibus associationum athleticarum talium officinarum studuissent (nam erat mos generalis magnas officinas condere associationes athleticas ad usum sui operariorum; non solum in Polonia: praeclara e.gr. Batavica societas pedifollica nomen habet PSV Eindhoven - PSV acronymon esse Philips Sport Vereniging, id est Associatio Athletica a negotiatione Philips condita).
In Poloniae autem parte media, in tribus urbibus sibi proximis: Radom(ia), Pionki et Skarżysko, invenire potes societates athleticas nominibus vero specialibus: Broń (=Arma) Radom, Proch (=Pulvis [sc. nitratus, pyricus]) Pionki, Granat (=Granata) Skarżysko.      

Caffea matutina

Noctu pilulam somniferam sumpsi ergo nunc capite gravi laboro ac libenter caffeam illam biberem nomine Asskicker (Nates calcitrans) paratam a Stephano (Steve) Benington viro Australiano, ero cauponae "Viscous Coffee" oppidi Christies Beach. Poculum huius caffeae vero Satanicae contineat quattuor durissimas Italicas expressas cum duobus moccis, nonnullis guttis lactis additis. Benington asseverat Asskicker continere 5 grammata coffeinae, id est octogies tantum quam communis caffea expressa (63 miligrammata). Uno tali poculo sumpto tres noctes non dormias.    

Proverbium Russicum

Supra caput aures non crescunt. 
Excepto, certe, rege Mida.

piątek, 9 września 2016

Caffea matutina...

... bibenda hodie mihi potius esset Llancae (cui oppido Catalaunico tempore Romanorum nomen erat Deciana) prope Gironam (Gerundam). Ibi enim in quadam caupona pretium caffeae variatur, id est de urbanitate emptoris pendet. Si rogaveris simpliciter: Un cafe (Unam caffeam [des mihi]), solvere debebis 5 eurones. Si autem dixeris: Un cafe, por favor (Unam caffeam [des mihi], quaeso), pretium erit solum 3 EUR. Si tamen urbanissime poposceris: Buenos dias, un cafe, por favor (Salve, unam caffeam, [des mihi], quaeso), solvendum tibi erit non plus quam 1,30 EUR.
Quid autem, si venerem, rogans plus minusve tali in modo: Salve, dilectissime rerum. Quid novi apud te? Mater bene se habet? Uxor quoque? Pueri in schola callent? Velim, si nihil contra habes, te benigne rogare, ut has latices sapidissimas mihi in poculum fundas, quam rem ceterum tam bene sciteque perficere mihi videris...
Eritne tunc mihi solvendus unus eurocentus?

Facetia horribilis

Amici veteres casu in via se invicem conveniunt.
Unus: Salve! Quid novi apud te?
Alter: Hem... Cancrum habeo.
U.: Cancrum? Animal an morbum?
A.: Nescio. Medicus non dixit.

czwartek, 8 września 2016

Fidelis ut canis

Ex indagatione statistica patet canum possessores... fideliores aliis hominibus esse erga sui uxores maritosve.
Studiosi perscrutati enim sunt data personalia plus quam milionis Britannorum, qui fruuntur foro interretiali Illicit Encounters (Conventus secreti), ubi matronae ac viri uxorati stupra sibi extramaritalia quaerunt. Certe, gregales fori Illicit Encounters nomina sua publice non praebent, dant tamen multos de seipsis nuntios ut fututricem fututoremve sibi quam simillimam/simillimum inveniant. Nuntiant ergo quoque de animalibus, quae domi habent.
Re caute investigata, studiosi annuntiaverunt maxime infideles erga maritum uxoremve esse possessores possestricesve felum. Deinde in indice infidelium esse possessores piscium (in vitrea piscina viventium), deinde homines sine ullis domi animalibus, deinc possessores: cricetorum, cuniculorum ac reptilium. Deinde, in postremo loco infidelitatis, veniunt heri heraeve canum.
- Ex aliis investigationibus iam sciveramus canum dominos salubriores felicioresque aliis esse - dixit Christian Grant, locutor fori Illicit Encounters. - Nunc invenimus eos quoque fideliores.
---
COMMENTARIUM ICONOCLASTAE, CANIS DOMINI:
Putabam me semper hominem minime fidelem esse ac si nihil "mali" re vera nunc facio, causam esse potius provectae aetatis quam fidelitatis. Sed fortasse... nimis crudeliter meipsum aestimabam.

środa, 7 września 2016

De sexu cerebri, qui ex calceis Sole clarius patet

Meminimus certe omnes (aut saltem multi nostrum) libri "Sexus cerebri. De vera differentia inter viros ac mulieres", auctoribus Anne Moir et David Jessel. Qui ambo diurnarii quasi-scientificam thesin proposuerunt differentias inter ambos sexus in res cotidianas gerendas esse effectum aliae viris, aliae feminis structurae biologicae cerebri. Et fortasse recte dixerunt par scriptorum, licet biologus aut ceterus quidam scientista uterque minime sit, nam...
Ecce calcei mei, faciles captu (manus puppim statim prehendit), visu tamen fortasse non tam pulchri (ceterum, paululum sordidi aut saltem male curati):
Infra autem monstratur pegma plenum calceorum uxoris. Omnes hi calcei difficillimi sunt captu: manus rostrum (vix prehensibile) primum tangit. Sed pulcherrimum aspectum praebent, quasi simus in calcearia magni cuiusdam nominis:
Coffeam matutinam hodie mihi (domi) fuisse pulveratam, sine magno nomine (vilissimo pretio in pantopolio catenae Lidl empta). Caelum Varsoviae serenissimum, 20 gradibus Celsianis. 
Pulcherrimum diem tibi, lector, imo ex corde opto! 

wtorek, 6 września 2016

Coniuratio pharmaceutica?

- Inter quattuor milia hominum quos curabam non invenio singulum, qui peius se haberet ob nimiam copiam cholesterolis* - dicit, sine ira et studio, professor artis medicinalis M., gerontologus, qui matrem meam (88 a.n., osteoporosis, morbus Parkinsonianus) curat celeberrime. Bis tantum pecuniae quam alii poscit, sed octies tantum facit ac, quod maximi momenti, efficit, ut mater multo vivacior se sentiat. Heri denuo nos visitavit.
- Officialem - pergit suam rem de cholesterole prof. M. - a nonnullis annis sententiam orbis academici esse: iunctionem inter cholesterolem et morbos esse "difficiliorem" quam adhuc putabatur. Inofficialiter, crebriores in dies opiniones sunt medicorum iunctionem hic esse nullam. Nemo tamen audet id publice dicere propter vim societatum pharmaceuticarum. Agitur hic de bilionibus dolariorum.
Prof. M. dicit etiam sibi proximos collegas os in hac re aperire timere. Ipse nihil timet, nam iam est professor emeritus ac munere publico porro non fungitur: pecuniam sibi comparat ut medicus privatus.
Si recte dicit prof. M., esse periculum cholesterolis maximum mend(aci)um temporis nostri. (Praeter fortasse hysteriam climaticam.)
* Nonnulli Latinistae malunt vocem 'cholesterina'. Suffixum -ol tamen esse huic nomini (in linguis hodiernis) additum ad instar alcohol(is) [nam est cholesterol alcohol secundarium], debemus ergo, mea sententia, item utroque vocabulo procedere. Alia res est, utrum [Arabicae originis] alcohol debeat Latine esse idem, sed ego sequor hic exemplum Bohemorum (Quitt, Kucharsky), proponentium: alcohol, -is m.

poniedziałek, 5 września 2016

Habere an esse? (3)

Ceterum, illud Frommianum habere an esse tam absurdum mihi videtur ut dilemma: bibere an comedere. Aut: mingere an cacare. Ambobus opus est, ut vivas.
Iam a pueritia philosophia nimis complex ad capiendum meo cerebro parvo mihi videbatur. Libenter autem de vita philosophorum lego. Librum Diogenis Laertii legi tempore maximae ignaviae alcoholicae in tota mea vita, cum scilicet nihil praeter pittacia lagoenarum legere solebam.
xxx
Amicum veterem (ita dicitur de amicitia, sed ipse non est tam vetus, minor me 7 annis) G. subito in via conveni, negotiatorem locupletem. Fortasse non locupletissimum - aestimo rem eius familiarem esse ca. decem milionum $ - sed homo est qui solus omnia sibi comparavit. E familia pauperum est oriundus - parentes scilicet eum amabant amantque usque hodie, sed pecuniam ei vix ullam dederunt. Ut puer 15 annos natus laborem in mercatura perficere coepit. Ab hoc et ab hac spatio temporis pauco in via stantes collocuti sumus et inter alia G. dixit se novum operarium collaboratoremve habere, in operibus optimum.
- Athleta professionalis erat per multos annos, pila volatili ludebat - explanabat G. - Athletae sunt optimi operarii in mercatura. Athletae ac milites. Nam ambo mores et disciplinam norunt.
Athletae ac milites? Memini Moscoviae - ubi vixi annis 1995-96 - audisse nonnullos dicentes optimos negotiatores eos esse qui olim vigiles publici erant. Horum meliores solum agentes agminum securitatis.
xxx
Si quis credit casum vitam regere, id credat. Ego non posum manum Dei non videre in eo, quod translator Polonus enchiridii mei linguae Arabicae nomen gentile habet Łacina. Quod rarissimum nomen apud nos est et significat... linguam Latinam.
xxx
Aliquo in loco legi homines maxime sudantes plerumque optimae esse valetudinis. Nam sudatio reactionem naturalem corporis esse substantias nocivas eo modo eicientis. Pro dolor, non esse sudare hodie rem, qua gloriari possis. Mundus enim hodiernus minime est saluber.
xxx
Satis nugarum pro hodie! Bonam noctem Iaponibus opto, nam hora apud eos iam dormiendi.  

piątek, 2 września 2016

De nominis praedestinatione

Mentionem Erici Fromm modo hic fecimus...
Mirandum esse quantopere nomina maximi momenti psychologorum Germanophonorum indicent ipsorum ingenia!
Fromm significat Theodisce 'pius'. Et vero de deo, aut potius deitate (numine divino) in homine praesenti disserebat ille.
Freud (Sigismundus) a Freude nascitur, id est hilaritate, voluptate. At proclivitas ipsius in voluptatum corporalium significationem investigandam proverbialis est.
Jung (Carolus Gustavus), "iuvenis", de achetypo renascentiae/*repuerascionis* animi multoties loquitur.
Adler (Alfredus) autem, "aquila", de vi internali hominis ac cupiditate dominandi.    
---
Meum nomen gentile in Hungarico toek originem habet, quod significat cucurbitam aut... membrum virile. Sed psychologus non sum.

czwartek, 1 września 2016

Habere an esse?

Seu potius: Aut habere, aut esse. Ita inscribitur fortasse maxime notum opus philosophicum Erici (Erich) Fromm. Ubi psychologus Germanus docet melius cum ducem nobis 'esse' eligamus quam 'habere', nam tunc demum humanitate pleni sumus etc.
In nonnullis autem linguis ambo verba temporalia tantopere misceri, ne finis quidem clara inter ea conspiciatur. Exempli gratia, classicae Sinicae defuisse (aut fere defuisse) verbum 'esse'. Ubi nos 'esse' adhibemus, Seres antiqui plerumque 'habere' uti solebant. Ut in exemplo: shan you hu, "mons habet tigridem", sensu: "adest (habitat) in monte tigris". Deo gratia librum Frommianum Seres veteres non legerunt, nesciebant ita se - linguistice praeferentes 'habere' quam 'esse' - minime humanitate plenos.
Sunt econtra Russi, quibus linguae deest 'habere' at in loco eius adhibent 'esse'. U menia iest significat 'apud me est', i.e. 'habeo'. Rectius: adesse Russicae verbum temporale 'habere' (imiet'), sed adhibetur tantum cum notionibus abstractivis (habeo gratiam..., habeo honorem..., habet significationem...), dum possessio rerum materialium exprimi potest tantum per 'apud (quemquam)' cum 'esse' (apud me est stilus..., apud te est liber... apud eam deest autoraeda..., significationibus: habeo stilum..., habes librum..., illa non habet autoraedam). Num ita, secundum regulam Frommianam, Russi 'habere' spernentes maxime humanissima gens mundi putari debent?
Maxime tamen difficilem esse statum Arabicae, ubi et 'esse' et 'habere' valde claudicant. Ita, ex. gr., tempus praesens non habet: ego sum..., tu es..., is/ea est..., sed "nuda": ego.., tu..., is/ea..., quae pronomina personalia cum in enuntiatione sine alio verbo temporali adhibeantur, significationem praesumptivam 'esse' pone se trahunt: ana min Bulanda - ego (sum, venio) ex Polonia; Muhammad tawil - Muhammad (est) procerus. Sine ulla autem difficultate adhibetur in lingua Arabica verbum... 'deesse' (laysa): ana lastu min Bulanda (ego non sum/venio ex Polonia). Num sunt ergo Arabes adeo pessimismo imbuti, ut potius negatione quam ipso verbo utantur?  
Alia res mira: in multis linguis 'esse' significare etiam actum manducandi, ut Latinum '(com)esse'. Sine cibo enim deesse vitam. At, ut Angli dicunt, non possumus comedere placentam et eam (simul) habere. An fortasse?