wtorek, 9 maja 2017

Libido fores claudit

Ut fortasse scitis, carissimi sodales, non licet mihi aulam bibliothecae Instituti Philologiae Classicae Universitatitis Studiorum Varsoviensis intrare propter verba minime urbana, quibus quandam mulierem - ibi maximi momenti - ebrius persuadere conatus sum, ut uxor mea fieret.
Nunc autem nova calamitas. Scribo, ut nonnulli vestrum fortasse memoria tenent, Polonice opus haud parvum, inscriptum "Lexicon daemonum Varsoviae". Ob hanc laborem est mihi facultas poscendi stipendium a burgimagistra nostrae urbis. Sed, pro dolor, inter iudices, qui proposita inspiciunt (ergo de facto stipendia distribuunt), hominem maximi momenti esse aliquem, cuius cum uxore evenit mihi olim oliorum "historia Venerea". Multo post ambo divortionem fecerunt et hodie fortasse melius se sentiunt quam in matrimonio illo diu re vera mortuo, sed nunc neque ille, nec illa velint, puto, mecum verba facere (ille propter opprobium, illa, quod rem pergere nolui).  
2.500 aureos per mensem - spatio totius anni dandos! - timeo me ob libidinem amisisse; at non erat mulier pulchra! Conabor nihilominus stipendium petere - fortasse vir ille nunc felix est me res inter se et uxorem citius casuras fecisse? Dicunt eum novam, multo se iuveniorem uxorem duxisse.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz