niedziela, 4 lutego 2018

De potionibus alcoholicis (porro)

Mihi iam non licet alcoholia bibere - cerebrum meum iis nimis corruptum est. Ergo non bibo, iam XXVI hebdomadas. Cotidie tamen vesperi loco vini atri (rubri) decoctum hibisci, crataegi, rosae caninae etc. bibo, cum maxima sive bacae sive folii (esiccati) in aqua fervida concentratione. Potio tam "gravis" est, ne amicae, quae apud me interdum dormiunt, possint eam bibere - labia contorquet. Mihi tamen haec potio videtur ca. 70% voluptatis vini veri praebere, nullam autem postero die crapulam.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz