piątek, 2 lutego 2018

Phil vaticinatur longam hiemem

Marmota Phil, qui in cuniculo sub arbore quadam oppidi Punxsutawney US-civitatis Pensylvania habitat, umbram sui conspexit. Quod significat hiemem porro per saltem sex septimanas mansuram.
Legenda, quae ex Germania originem trahit, docet cum Festo Candelarum sive Purificatione Mariae (Feb. 2) marmota sui umbram conspiciat, hiemem longam porro perduraturam esse. Si non conspicit, mox ver anvieniet.
Mos marmota vaticinante longitudinem hiemis a Pensylvanianis aestimari scimus omnes ob pelliculam cinematographicam "Dies marmotae", histrionibus Bill Murray et Andie MacDowell.
Nunc Punxsutawney frigor regnat -12 graduum Celsianorum.

Brak komentarzy:

Prześlij komentarz